- SALUTATIO Angelica
- SALUTATIO Angelicain Ecclesia Romana, in invocatione Mariae Virginis Θεοτόκου ur plurimum adhiberi solita, concinnata est, partim ex Angelica Salutatione, partim ex verbis Elizabethae, partim ex aliis aliunde postmodum additis. Sic enim ea soriat, Ave Maria gratiâ plena, Dominus tecum: benedictatu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui Iesus. Sancta Marta, mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae, Amen. E' quibus priora verba occurrunt apud Lucam c. 1. v. 28. et 42. ubi in Graeco habetur, Χαῖρε κεχαριτωμένη, ὁ Κύριος μετὰ σοῦ. ἐυλογημένη σὺ εν γυναιξὶ: quae sunt verba Angeli. Item ἐυλογημένος ὁ καρπὸς τῆς κοιλίας σοῦ; quae verba sunt Elisabethae. At posteriora, nempe verba illa, Sancta Maria Mater Dei, ora pro nobis peocatoribus, saeculô V. ultima vero, Nunc et in hora mortis nostrae, demum Pii V. iussu, adiecta esse, docet Dominic. Macer in Hicrolexico. Idem, signum campanae; quô ter in die datô Christiani moneantur, ut salutationem hanc recitent, institutum fuisse ab Urbano II. praecipuee maturinum et vespertinum, ut omnes fideles hâc oratione, pro recuperatione Terrae Sanctae deum precarentur, dum illô bellô erant occupari, addit. Quae consuetudo postquam 134. annos durâsset, neglecta est, usque ad Gregorium IX. qui illam denuo in usum revocavit, additô meridian sign. Platina tamen et Ciacconius a Calixto III. id institutum contendunt, victoriae in Hungaria tunc obtentae causâ. Ludovicus postmodum XI. Galliae Rex Kalendis Maii, ut per totam Galliam idem fieret, praecepit. Quod vero, sub initium contionis, recitari debeat, primus Dominicus, ordinis sui auctor, sive, ut alii volunt, Vincentius Ferrerius, ordinâsse legitur. Vide eundem Macrum in Hierolexico, ubi et de Salutatione Beatissimorum etc. de Salutationis vero ritu in Paschatis die, in vocibus Diptycha et Pascha: nec non supra in voce Rosarium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.